monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 1
PORCI LATRONIS. Hancine meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista videlicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit? Quietiora tempora pauperes habuimus: bella civilia aurato Capitolio gessimus. Divitias putas aurum et argentum? ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis veneunt. Denuntio tibi, dives: etiamsi venero, dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putavi, ut aut pater meus liberos odisset aut dives concupisceret. Non desidero patrimonium; fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fovit et sine ratione destituit. vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem, vidi (ab) ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore venalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem devolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.